Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

 

The Epistle of Paul to the Philippians

 

Chapter 1

 

 

1.

 

Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis

    
 
 

2.

 

gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

    
 
 

3.

 

gratias ago Deo meo in omni memoria vestri

    
 
 

4.

 

semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens

    
 
 

5.

 

super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc

    
 
 

6.

 

confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu

    
 
 

7.

 

sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse

    
 
 

8.

 

testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu

    
 
 

9.

 

et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu

    
 
 

10.

 

ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi

    
 
 

11.

 

repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei

    
 
 

12.

 

scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii

    
 
 

13.

 

ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus

    
 
 

14.

 

et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui

    
 
 

15.

 

quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant

    
 
 

16.

 

quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum

    
 
 

17.

 

quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis

    
 
 

18.

 

quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo

    
 
 

19.

 

scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi

    
 
 

20.

 

secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem

    
 
 

21.

 

mihi enim vivere Christus est et mori lucrum

    
 
 

22.

 

quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro

    
 
 

23.

 

coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius

    
 
 

24.

 

permanere autem in carne magis necessarium est propter vos

    
 
 

25.

 

et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei

    
 
 

26.

 

ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos

    
 
 

27.

 

tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii

    
 
 

28.

 

et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo

    
 
 

29.

 

quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini

    
 
 

30.

 

eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me

    
 
 

Philippians 2

 

 

 

 

 
 
HTMLBible Software - by johnhurt.com