Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

 

The First Book of Samuel

 

Chapter 26

 

 

1.

 

et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David absconditus est in colle Achilae quae est ex adverso solitudinis

    
 
 

2.

 

et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israhel ut quaereret David in deserto Ziph

    
 
 

3.

 

et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae quae erat ex adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto videns autem quod venisset Saul post se in desertum

    
 
 

4.

 

misit exploratores et didicit quod venisset certissime

    
 
 

5.

 

et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per circuitum eius

    
 
 

6.

 

ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum

    
 
 

7.

 

venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput eius Abner autem et populum dormientes in circuitu eius

    
 
 

8.

 

dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit

    
 
 

9.

 

et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit

    
 
 

10.

 

et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in proelium descendens perierit

    
 
 

11.

 

propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum aquae et abeamus

    
 
 

12.

 

tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos

    
 
 

13.

 

cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos

    
 
 

14.

 

clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens nonne respondebis Abner et respondens Abner ait quis es tu qui clamas et inquietas regem

    
 
 

15.

 

et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum

    
 
 

16.

 

non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui erat ad caput eius

    
 
 

17.

 

cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est haec fili mi David et David vox mea domine mi rex

    
 
 

18.

 

et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum

    
 
 

19.

 

nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis

    
 
 

20.

 

et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus

    
 
 

21.

 

et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis

    
 
 

22.

 

et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam

    
 
 

23.

 

Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini

    
 
 

24.

 

et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia

    
 
 

25.

 

ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum

    
 
 

1st Samuel 27

 

 

 

 

 
 
HTMLBible Software - by johnhurt.com