Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

 

The Book of Judges

 

Chapter 11

 

 

1.

 

fuit illo tempore Iepthae Galaadites vir fortissimus atque pugnator filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad

    
 
 

2.

 

habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui postquam creverant eiecerunt Iepthae dicentes heres in domo patris nostri esse non poteris quia de altera matre generatus es

    
 
 

3.

 

quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur

    
 
 

4.

 

in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israhel

    
 
 

5.

 

quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad ut tollerent in auxilium sui Iepthae de terra Tob

    
 
 

6.

 

dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon

    
 
 

7.

 

quibus ille respondit nonne vos estis qui odistis me et eiecistis de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate conpulsi

    
 
 

8.

 

dixeruntque principes Galaad ad Iepthae ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad

    
 
 

9.

 

Iepthae quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester

    
 
 

10.

 

qui responderunt ei Dominus qui haec audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus

    
 
 

11.

 

abiit itaque Iepthae cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Iepthae omnes sermones suos coram Domino in Maspha

    
 
 

12.

 

et misit nuntios ad regem filiorum Ammon qui ex persona sua dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam

    
 
 

13.

 

quibus ille respondit quia tulit Israhel terram meam quando ascendit de Aegypto a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam

    
 
 

14.

 

per quos rursum mandavit Iepthae et imperavit eis ut dicerent regi Ammon

    
 
 

15.

 

haec dicit Iepthae non tulit Israhel terram Moab nec terram filiorum Ammon

    
 
 

16.

 

sed quando de Aegypto conscenderunt ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades

    
 
 

17.

 

misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum praebere contempsit mansit itaque in Cades

    
 
 

18.

 

et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terrae Moab

    
 
 

19.

 

misit itaque Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium

    
 
 

20.

 

qui et ipse Israhel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iassa et fortiter resistebat

    
 
 

21.

 

tradiditque eum Dominus in manu Israhel cum omni exercitu suo qui percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius

    
 
 

22.

 

et universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem

    
 
 

23.

 

Dominus ergo Deus Israhel subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israhel et tu nunc vis possidere terram eius

    
 
 

24.

 

nonne ea quae possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem

    
 
 

25.

 

nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod iurgatus sit contra Israhel et pugnaverit contra eum

    
 
 

26.

 

quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis

    
 
 

27.

 

igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israhel et inter filios Ammon

    
 
 

28.

 

noluitque adquiescere rex filiorum Ammon verbis Iepthae quae per nuntios mandaverat

    
 
 

29.

 

factus est ergo super Iepthae spiritus Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon

    
 
 

30.

 

votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in manus meas

    
 
 

31.

 

quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino

    
 
 

32.

 

transivitque Iepthae ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus eius

    
 
 

33.

 

percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quae est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israhel

    
 
 

34.

 

revertenti autem Iepthae in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris non enim habebat alios liberos

    
 
 

35.

 

qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia mi decepisti me et ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero

    
 
 

36.

 

cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis

    
 
 

37.

 

dixitque ad patrem hoc solum mihi praesta quod deprecor dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis

    
 
 

38.

 

cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam in montibus

    
 
 

39.

 

expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quae ignorabat virum exinde mos increbuit in Israhel et consuetudo servata est

    
 
 

40.

 

ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israhel et plangant filiam Iepthae Galaaditae diebus quattuor

    
 
 

Judges 12

 

 

 

 

 
 
HTMLBible Software - by johnhurt.com