Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

 

The First Book of Moses, Called Genesis

 

Chapter 27

 

 

1.

 

senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum

    
 
 

2.

 

cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae

    
 
 

3.

 

sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis

    
 
 

4.

 

fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar

    
 
 

5.

 

quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret

    
 
 

6.

 

dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei

    
 
 

7.

 

adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar

    
 
 

8.

 

nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis

    
 
 

9.

 

et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur

    
 
 

10.

 

quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur

    
 
 

11.

 

cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis

    
 
 

12.

 

si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione

    
 
 

13.

 

ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi

    
 
 

14.

 

abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius

    
 
 

15.

 

et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum

    
 
 

16.

 

pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit

    
 
 

17.

 

dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit

    
 
 

18.

 

quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi

    
 
 

19.

 

dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua

    
 
 

20.

 

rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam

    
 
 

21.

 

dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non

    
 
 

22.

 

accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau

    
 
 

23.

 

et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi

    
 
 

24.

 

ait tu es filius meus Esau respondit ego sum

    
 
 

25.

 

at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto

    
 
 

26.

 

dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi

    
 
 

27.

 

accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus

    
 
 

28.

 

det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini

    
 
 

29.

 

et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur

    
 
 

30.

 

vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau

    
 
 

31.

 

coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua

    
 
 

32.

 

dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau

    
 
 

33.

 

expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus

    
 
 

34.

 

auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi

    
 
 

35.

 

qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam

    
 
 

36.

 

at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem

    
 
 

37.

 

respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam

    
 
 

38.

 

cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret

    
 
 

39.

 

motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper

    
 
 

40.

 

erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis

    
 
 

41.

 

oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum

    
 
 

42.

 

nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te

    
 
 

43.

 

nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran

    
 
 

44.

 

habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui

    
 
 

45.

 

et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die

    
 
 

46.

 

dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere

    
 
 

Genesis 28

 

 

 

 

 
 
HTMLBible Software - by johnhurt.com