| Chapter 36 |
1 | ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem
|
2 | quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident
|
3 | spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius
|
4 | delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
|
5 | revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
|
6 | et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem
|
7 | subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias
|
8 | desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris
|
9 | quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
|
10 | et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies
|
11 | mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
|
12 | observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis
|
13 | Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius
|
14 | gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde
|
15 | gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur
|
16 | melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
|
17 | quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus
|
18 | novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit
|
19 | non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
|
20 | quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt
|
21 | mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet
|
22 | quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt
|
23 | apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet
|
24 | cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam
|
25 | iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes
|
26 | tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit
|
27 | declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi
|
28 | quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit
|
29 | iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum %saeculi; super eam
|
30 | os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
|
31 | lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius
|
32 | considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum
|
33 | Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi
|
34 | expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis
|
35 | vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani
|
36 | et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius
|
37 | custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico
|
38 | iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt
|
39 | salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis
|
40 | et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo
|