| Chapter 32 |
1 | psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
|
2 | confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
|
3 | cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
|
4 | quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
|
5 | diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
|
6 | verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
|
7 | congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
|
8 | timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
|
9 | quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
|
10 | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum %et reprobat consilia principum;
|
11 | consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem
|
12 | beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
|
13 | de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
|
14 | de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram
|
15 | qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum
|
16 | non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae
|
17 | fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur
|
18 | ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius
|
19 | ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
|
20 | anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est
|
21 | quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus
|
22 | fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te
|