| Chapter 29 |
1 | psalmus cantici in dedicatione domus David
|
2 | exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me
|
3 | Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
|
4 | Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum
|
5 | psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
|
6 | quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
|
7 | ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
|
8 | Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus
|
9 | ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
|
10 | quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
|
11 | audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus
|
12 | convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia
|
13 | ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi
|