| Chapter 27 |
1 | huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
|
2 | exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
|
3 | ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum
|
4 | da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis
|
5 | quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos
|
6 | benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
|
7 | Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
|
8 | Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
|
9 | salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum
|