| Chapter 24 |
1 | psalmus David ad te Domine levavi animam meam
|
2 | Deus meus in te confido non erubescam
|
3 | neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur
|
4 | confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me
|
5 | dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die
|
6 | reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt
|
7 | delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine
|
8 | dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via
|
9 | diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
|
10 | universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius
|
11 | propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim
|
12 | quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit
|
13 | anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram
|
14 | firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis
|
15 | oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
|
16 | respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego
|
17 | tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me
|
18 | vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea
|
19 | respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
|
20 | custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te
|
21 | innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te
|
22 | libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis
|