| Chapter 21 |
1 | in finem pro adsumptione matutina psalmus David
|
2 | Deus Deus meus %respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum
|
3 | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi
|
4 | tu autem in sancto habitas Laus Israhel
|
5 | in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos
|
6 | ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi
|
7 | ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis
|
8 | omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput
|
9 | speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum
|
10 | quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae
|
11 | in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu
|
12 | ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet
|
13 | circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me
|
14 | aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens
|
15 | sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei
|
16 | aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me
|
17 | quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos
|
18 | dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me
|
19 | diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
|
20 | tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice
|
21 | erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam
|
22 | salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam
|
23 | narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te
|
24 | qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum
|
25 | timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit %me;
|
26 | apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum
|
27 | edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi
|
28 | reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium
|
29 | quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium
|
30 | manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram
|
31 | et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi
|
32 | adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus;
|