| Chapter 8 |
1 | in finem pro torcularibus psalmus David
|
2 | Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
|
3 | ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
|
4 | quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti
|
5 | quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
|
6 | minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
|
7 | et constituisti eum super opera manuum tuarum
|
8 | omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi
|
9 | volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
|
10 | Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
|