| Chapter 1 |
1 | beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit
|
2 | sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
|
3 | et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
|
4 | non sic impii %non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus %a facie terrae;
|
5 | ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum
|
6 | quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
|