| Chapter 17 |
1 | magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt
|
2 | dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt
|
3 | et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati
|
4 | neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant
|
5 | et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam
|
6 | apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant deteriora esse quae videbantur
|
7 | et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae gloriae correptio cum contumelia
|
8 | illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant
|
9 | nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre
|
10 | cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia
|
11 | nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum
|
12 | et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat
|
13 | illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes
|
14 | aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat
|
15 | deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus
|
16 | si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem
|
17 | una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium
|
18 | aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos prae timore
|
19 | omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus continebatur
|
20 | solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris
|